HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXX: De labio aeneo

#Exod. X

Locutus est iterum Dominus ad Moysen: Facies et labium aeneum cum basi sua, vas scilicet lavatorium, quod etiam luter dicitur, quod erat inter tabernaculum, et altare holocaustorum, in quo missa aqua, lavabant sacerdotes manus suas et pedes, vestes sanctas accepturi, ut sacrificarent, similiter ingressu tabernaculum, et egressuri, quod dicitur factum de speculis mulierum excubantium ad ingressum tabernaculi. Forte de sedibus speculorum aeneis factum fuit. Vel potius eo facto in circuitu labii supremi circumposita fuerunt specula, in quibus sacerdos videre posset, si uspiam, vel in facie, vel in veste, maculam haberet abluendam.